Your project for the semester is to write a commentary on a letter of Pliny the Younger.

The full text of all these letters is found at The Latin Library's Pliny Minor Page, from which I cut and pasted these letters.

To give you an idea of the sort of thing I expect, look at a sample commentary.
It should include complete vocabulary for the letter.
Every construction of any difficulty should be explained.
Some introductory material should be included and where possible some context.

Here are the letters I suggest. Let me know which one you want to do. You may work with a partner or alone. If they are all taken, please choose one that is taken (you will work separately on it unless you come to an agreement with the person who chose it originally).

3.12 (Eileen Hanerfeld is doing this one)

C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.

1 Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum. 2 Erunt officia antelucana, in quae incidere impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Caesar ita reprehendit ut laudet. 3 Describit enim eos, quibus obvius fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse; deinde adicit: 'Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.' Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius quoque tam venerabilis erat? 4 Nostrae tamen cenae, ut apparatus et impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii sumus quos vituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent. Vale.

4.1 (Jenn and Dany are doing this one)

C. PLINIUS <CALPURNIO> FABATO PROSOCERO SUO S.

1 Cupis post longum tempus nepotem tuam meque una videre. Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule. 2 Nam invicem nos incredibili quodam desiderio vestri tenemur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit. 3 Erit una sed brevis mora: deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio. 4 Oppidum est praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto maiore studio quanto minore iudicio. Adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet. 5 In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est. 6 Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis viam ipsam corripiemus. 7 Contingat modo te filiamque tuam fortes invenire! nam continget hilares, si nos incolumes receperitis. Vale.

4.2 (Katie B. is doing this one)

C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.

1 Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret. 2 Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret; mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat. Incredibile, sed Regulum cogita. 3 Amissum tamen luget insane. Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas: omnes Regulus circa rogum trucidavit. 4 Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur. 5 Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus. 6 Vexat ergo civitatem insaluberrimo tempore et, quod vexat, solacium putat. Dicit se velle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia perverse. 7 Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis; quorum alterum immaturum alterum serum est. Unde hoc augurer quaeris? 8 Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet. Vale.

6.14 (K Williams)

C. PLINIUS MAURICO SUO S.

1 Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne quid contra commodum tuum facias; qua pactione invicem mihi caveo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor: alioqui satius est in urbe remanere. 2 Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum velit. Vale.

6.19 (Tony C. is doing this one: Chelsea Green; )

C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

1 Scis tu accessisse pretium agris, praecipue suburbanis? Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus. Proximis comitiis honestissimas voces senatus expressit: 'Candidati ne conviventur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.' 2 Ex quibus duo priora tam aperte quam immodice fiebant; hoc tertium, quamquam occultaretur, pro comperto habebatur. 3 Homullus deinde noster vigilanter usus hoc consensu senatus sententiae loco postulavit, ut consules desiderium universorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis vitiis huic quoque providentia sua occurreret. 4 Occurrit; nam sumptus candidatorum, foedos illos et infames, ambitus lege restrinxit; eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus — et erat — honorem petituros urbem Italiamque non pro patria sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere. 5 Concursant ergo candidati; certatim quidquid venale audiunt emptitant, quoque sint plura venalia efficiunt. 6 Proinde si paenitet te Italicorum praediorum, hoc vendendi tempus tam hercule quam in provinciis comparandi, dum idem candidati illic vendunt ut hic emant. Vale.

7.2 (Shannon K; Alex Castleton)

C. PLINIUS IUSTO SUO S.

1 Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt? 2 Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam. 3 Interim abunde est si epistulae non sunt molestae; sunt autem et ideo breviores erunt. Vale.

7.5 (Zak and Spencer C; Ann-Marie Trudeau too)

C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

1 Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum, deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imagine tua vigil exigo; inde quod interdiu, quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt; quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro et Samicorum litibus conteror. 2 Aestima tu, quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.

7.26 (Tanner L.)

C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

1 Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat? 2 Non amoribus servit, non appetit honores, opes neglegit et quantulumcumque, ut relicturus, satis habet. Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea imaginatur et fontes. 3 Haec summa curarum, summa votorum mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque destinat vitam. 4 Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Vale.

Rich is doing two paragraphs from Tacitus' Germania:

§3 Legends of Hercules and Ulysses.  Battle songs.  Their influence.

Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt.  Sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur.  Terrent enim trepidantve, prout sonuit acies; nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur.  Adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.  Ceterum et Ulixen quideam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Ascriburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto Laertae patris nomie, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare.  Quae neque confirmare argumentis neque refellere in animo est; ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem.

§9 The gods and mode of worship.  No images of gods.  Their temples are groves.

Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent.  Herculem ac Martem concessis animalibus placant.  Pars Sueborum et Isidi sacrificat.  Vnde causa et origo peregrino sacro, parum comperi, nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam religionem.  Ceterum nec cohibere parietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsimulare ex magnitudeine caelestium arbitrantur; lucos ac nemora consecrant deorumque nominibus appellant secretum illud, quod sola reverentia vident.

Livy History of Rome 22.48

[48] Iam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites aduersus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupauerat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter aceruos caesorum corporum strata erant, auersam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pauorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum aduersis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos pedites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.