[1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt
Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana
dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu
atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii
quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis
et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis
Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis
Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna
flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam
pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
[2] Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is
M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus
suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos
et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam
nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late
vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex
parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
[3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt
ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum
quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in
itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et
amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse
duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res
conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates
suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio,
Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a
senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua
occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri
Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime
plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in
matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere,
propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse
dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis
suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione
adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres
potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse
sperant.
[4] Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis
Orgetoricem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi
oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis
Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem,
undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum
numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit.
Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur
multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix
mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse
sibi mortem consciverit.
[5] Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad
quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne,
praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe
sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum
molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et
Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis
vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum
incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant,
receptos ad se socios sibi adsciscunt.
[6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent:
unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen
Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus
impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per
provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod
inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus
fluit isque non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum
Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido
pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod
nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi
coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad
profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes
conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio
consulibus.
[7] Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter
facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest
itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.
Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat
omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam,
iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt,
legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis
Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi
esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea
quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi
facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum
exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum
non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam
itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.
Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat
convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si
quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
[8] Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex
provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit,
ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia
passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius,
si se invito transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam
constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se
more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et,
si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti
navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si
perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et
telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
[9] Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter
angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent,
legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis
impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum
poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis
filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus
studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas
volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos
Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit:
Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio
et iniuria transeant.
[10] Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum
et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium
finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret,
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines
bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque
frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quam fecerat
T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus
contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum
Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in
ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire
contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his
proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae
extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo
pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos
exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
[11] Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias
traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros
populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent,
legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de
populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri
vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida expugnari non
debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei
Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile
ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum
vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et
demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus
adductus Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis
sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.
[12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in
Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem
fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam
partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem
citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus
tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen
transierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum
concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas
abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia
in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum
nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum
sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae
pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat,
ea princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed
etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L.
Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.