- Tacitus [24]
- His atque talibus haud permotus princeps et statim
contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores mei,
quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem
Romanam et in familias patriciorum adscitus est, hortantur uti
paribus consiliis in re publica capessenda, transferendo huc quod
usquam egregium fuerit. neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios
Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque
et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam
ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum
coalescerent. tunc solida domi quies et adversos externa floruimus,
cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per
orbem terrae legionum additis provincialium validissimis fesso
imperio subventum est. num paenitet Balbos ex Hispania nec minus
insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse? manent posteri eorum
nec amore in hanc patriam nobis concedunt. quid aliud exitio
Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi
quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri Romulus
tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein
civis habuerit. advenae in nos regnaverunt: libertinorum filiis
magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori
populo factitatum est. at cum Senonibus pugnavimus: scilicet Vulsci
et Aequi numquam adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis
sumus: sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus. ac
tamen, si cuncta bella recenseas nullum breviore spatio quam
adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax. iam moribus
artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant
potius quam separati habeant. omnia, patres conscripti, quae nunc
vetustissima creduntur, nova fuere: plebeii magistratus post
patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post
Latinos. inveterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur,
inter exempla erit.'
Annales 11.24
- BA XXIX and XXX
- BA XXIX A 1-5
- BA XXIX B 1, 2, 5, 7, 10
- BA XXX 1-6, 8, 11, 12, 13
- Emperor ClaudiusAs found in an inscription!
- Column I
mae rerum nostr . . . . . sii . . . . . . . . |
Equidem primam omnium illam cogitationem
hominum, quam | maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne
| quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa | potius
cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et | quidem
statim ab origine urbis nostrae in quod formas | statusque
respublica nostra diducta sit. |
Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen
domesticis succes|soribus eam tradere contigit. Supervenere aileni
et quidem exter | ni, ut Numa Romulo succescerit ex Sabinis veniens,
vicinus qui|dem, sed tunc externus, ut Anco Marcio Priscus
Tarquinius. Is | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho
Co|rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inopi | ut
quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re|pelleretur
agerendis honoribus, postquam Romam migravit, | regnum adeptus est.
Huic quoque et filio nepotive eius (nam et | hoc inter auctores
discrepat) insertus Servius Tullius, si nostros | sequimur, captiva
natus Ocresia; Si Tuscos, Caeli quondam Vi|vennae sodalis
fidelissimus omnisque eius casus comes, post|quam varia fortuna
exactus cum omnibus reliquis Caeliani | exercitus Etruria excessit,
montem Caelium occupavit et a duce suo | Caelio ita appellitatus,
mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna | ei nomen erat) ita appellatus
est, ut dixi, et regnum summa cum rei | p. utilitate optinuit.
Deinde postquam Tarquini Superbi mores in|visi civitati nostrae esse
coeperunt, qua ipsius qua filiorum eius, | nempe pertaesum est
mentes regni, et ad consules, annuos magis|tratus, administratio rei
p. translata est. |
Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso
consulari imper|ium valentius repertum apud maiores nostros quo in
as|perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? |
aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a consa|libus
ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali
regno ad consules rusus reditum? Quid in plu|ris distributum
consulare imperium, tribunosque militum | consulari imperio
appellatos, qui seniet saepe octoni crearen|tur? Quid communicatos
postremo cum plebe honores non imperii | solum, sed sacerdotiorum
quoque? Iam si narrem bella, a quibus | coeperint maiores nostri, et
quo processerimus, vereor, ne nimio | insolentior esse videar, et
quaesisse iactationem gloriae pro|lati imperi ultra Oceanunar. Sed
illoc potius revertar. Civitatem |
Column II
. . . . . . . . . ill sane | novo . . . Divus Aug. . . . . . no . .
. . iset patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum et
municipiorum, bo|norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia
esse voluit. | Quid ergo? Non Italicus senator provinciali potior
est? Iam | vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero,
quid | de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem,
| si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |
Ornatissima ecce colonia valentissimaque
Viennensium quam | longo iam tempore senatores huic curiae confert?
Ex qua colo|nia inter paucos equestris ordinis ornamentum, L.
Vestinum, fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo;
cuius libe|ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, post modo
cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa. Vt dirum nomen
la|tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in
do|mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma |
nec benificium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, |
miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis |
senator esse non possit. |
Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice,
detegere te patribus conscriptis | quo tendat oratio tua: iam enim
ad extremos fines Galliae Nar|bonensis venisti. |
Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non
magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum,
nobilissimum virum, ami|cum meum, inter imagines maiorum suorum
Allobrogici no|men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid
ultra desidera|tis, quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum
ultra fines | provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere,
quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet? |
Timide quidem, p. c. egressus adsuetos familiares que vobis
pro|vinciarum terminos sum, sed destricte iam comatae Galliae |
causa agenda est. In qua siquis hoc intuetur, quod bello per de|cem
annos exercuerunt Divom Iulium, idem opponat centum | annorum
immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re|bus nostris plusquam
expertum. Illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete
sua securamque a tergo pacem praes|titerunt, et quidem cum adcensus
novo tum opere et inadsue|to Gallis ad bellum avocatus esset. Quod
opus quam ar|duum sit nobis nunc cum maxime, quam vis nihil ultra
quam | ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis |
magnos experimento cognoscimus.|
Senatus consultum Claudianum (oratio Claudii) de iure honorum
Gallis dando (48 CE)
- Pliny
- C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
(1) Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et
quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut omnino
ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in
proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen
ceras reportarem. (2) Non est quod contemnas hoc studendi genus;
mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam
undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi
datur, magna cogitationis incitamenta sunt. (3) Proinde cum
venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam
pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam
inerrare. Vale.
Epistulae 1.6 C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.
(1) Numquam sum magis de occupationibus meis questus, quae me non
sunt passae aut proficiscentem te valetudinis causa in Campaniam
prosequi aut profectam e vestigio subsequi. (2) Nunc enim praecipue
simul esse cupiebam, ut oculis meis crederem quid viribus quid
corpusculo apparares, ecquid denique secessus voluptates regionisque
abundantiam inoffensa transmitteres. (3) Equidem etiam fortem te non
sine cura desiderarem; est enim suspensum et anxium de eo quem
ardentissime diligas interdum nihil scire. (4) Nunc vero me cum
absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine
exterret. Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque natura metuentium
est, ea maxime mihi quae maxime abominor fingo. (5) Quo impensius
rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis
consulas. Ero enim securior dum lego, statimque timebo cum legero.
Vale.
Epistulae 6.4
- Apuleius
- [27] Sic adfectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli
concesseram. Dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito
atquein alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi
perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli
trabessustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum
residens aediculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus
fueratornatum. Denique adgnito salutari praesidio pronus spei,
quantum extensis prioribus pedibus adniti poteram, insurgo valide et
cerviceprolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu
poteram, corollas adpetebam. Quod me pessima scilicet sorte conantem
servulusmeus, cui semper equi cura mandata fuerat, repente
conspiciens indignatus exsurgit et: "Quo usque tandem" inquit
"cantherium patiemuristum paulo ante cibariis iumentorum,nunc etiam
simulacris deorum infestum? Quin iam ego istum sacrilegum debilem
claudumque reddam"; etstatim telum aliquod quaeritans temere fascem
lignorum positum offendit, rimatusque frondosum fustem cunctis
vastiorem non priusmiserum me tundere desiit quam sonitu vehementi
et largo strepitu percussis ianuis trepido etiam rumore viciniae
conclamatis latronibusprofugit territus.
Metamorphoses