XXXIIIReading
- B.Y.O.B.
- Cenabitis bene, si vobis deus favet.
- Si vobiscum bonam magnamque cenam tuleritis, apud me paucis
diebus cenabitis bene.
- Si puellas et pueros et vinum feratis, omnes bene cenemus.
- Nisi sacculus Catulli plenus aranearum esset, mensas optimas
praeberet.
- Dummodo omnia vobiscum afferatis, cenabitis bene.
- Si haec omnia Catullo dones, ille tibi meros amores et
unguentum, quod Venus suae puellae donavit, libere donabit.
- Tu, si illud unguentum olfacies, deum rogabis ut te totum
nasum faciat.
- The Rich get Richer
- Si nunc pauper es, pauper semper eris, mi Aemiliane.
- Nisi opes divitibus dabuntur, nulli dabuntur.
- Aristotle, Tutor of Alexander the Great
- Nisi Philippus crederet studia ad optimam vitam pertinere,
numquam suum filium Aristoteli traderet.
- Nisi Philippus suum filium ab optimo magistro educari
voluisset, numquam Aristotelem petivisset.
- Your Loss, My Gain
- Nisi Quintus Fabius Maximus recepisset Tarentum, urbem
potentissimam, numquam illud quod Salinatori dixit, dicere
potuisset.
- Nisi Salinator urbem amisisset, Quintus Fabius Maximus eam
numquam recepisset.