subjects
finite non-subjunctive verbs
subjunctives
direct object or direct object equivalents

If by chance you doubt that one of these is correct, please do ask me: there is a welter of detail here, and I might have missed something or miscolored it, etc. I have done my best not to, however.

divi claudii αποκολοκυντωσις    
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno nouo,     1.1.1
initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. nihil nec off-    
ensae nec gratiae dabitur. haec ita uera. si quis quaesiuerit unde    
sciam, primum, si noluero, non respondebo. quis coacturus est?    
ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui     5
uerum prouerbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci opor-    
tere. si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit.     2.1
quis umquam ab historico iuratores exegit? tamen si necesse    
fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem    
in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem    
'non passibus aequis'. uelit nolit, necesse est illi omnia uidere     5
quae in caelo aguntur: Appiae uiae curator est, qua scis et diuum    
Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. hunc si inter-     3.1
rogaueris, soli narrabit: coram pluribus numquam uerbum    
faciet. nam ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum    
ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit quod    
uiderit, uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum etiam si     5
in medio foro hominem occisum uidisset. ab hoc ego quae tum    
audiui, certa clara affero, ita illum saluum et felicem habeam.    
    iam Phoebus breuiore uia contraxerat arcum     2.1.1
    lucis et obscuri crescebant tempora Somni,    
    iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum,    
    et deformis Hiems gratos carpebat honores    
    diuitis Autumni iussoque senescere Baccho     5
    carpebat raras serus uindemitor uuas.    
puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III idus     2.1
Octobris. horam non possum certam tibi dicere (facilius inter    
philosophos quam inter horologia conueniet) tamen inter    
sextam et septimam erat. 'nimis rustice! <adeo his> adquiescunt     3.1
omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam    
medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?'    
    iam medium curru Phoebus diuiserat orbem     4.1
    et propior Nocti fessas quatiebat habenas    
    obliquo flexam deducens tramite lucem:    
Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum poterat.
 tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset,     3.1.1
unam e tribus Parcis seducit et ait: 'quid, femina crudelissima,   
hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu   
cruciatus cesset? annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum   
anima luctatur. quid huic et reipublicae inuides? patere mathe-     2.1
maticos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps   
factus est, omnibus annis omnibus mensibus efferunt. et tamen   
non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim   
umquam illum natum putauit. fac quod faciendum est:     5
    dede neci, melior uacua sine regnet in aula.'   
sed Clotho 'ego mehercules' inquit 'pusillum temporis adicere illi     3.1
uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret'   
(constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos   
togatos
uidere) 'sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen   
relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.' aperit tum capsulam et tres     4.1
fusos
profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii.   
'hos' inquit 'tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos   
mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. non oportet enim   
eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot     5
praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus   
erit his interim conuictoribus.'   
    haec ait et turpi conuoluens stamina fuso     4.1.1
    abrupit stolidae regalia tempora uitae.   
    at Lachesis, redimita comas, ornata capillos,   
    Pieria crinem lauro frontemque coronans,   
    candida de niueo subtemina uellere sumit     5
    felici moderanda manu, quae ducta colorem   
    assumpsere nouum. mirantur pensa sorores:   
    mutatur uilis pretioso lana metallo,   
    aurea formoso descendunt saecula filo.   
    nec modus est illis: felicia uellera ducunt     10
    et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa.   
    sponte sua festinat opus nulloque labore   
    mollia contorto descendunt stamina fuso;   
    uincunt Tithoni, uincunt et Nestoris annos.   
    Phoebus adest cantuque iuuat gaudetque futuris     15
    et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat:   
    detinet intentas cantu fallitque laborem.   
    dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,   
    plus solito neuere manus humanaque fata   
    laudatum transcendit opus. 'ne demite, Parcae'     20
    Phoebus ait 'uincat mortalis tempora uitae   
    ille mihi similis uultu similisque decore   
    nec cantu nec uoce minor. felicia lassis   
    saecula praestabit legumque silentia rumpet.   
    qualis discutiens fugientia Lucifer astra     25
    aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,   
    qualis, cum primum tenebris Aurora solutis   
    induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem   
    lucidus et primos a carcere concitat axes:   
    talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem     30
    aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso   
    uultus et adfuso ceruix formosa capillo.'   
haec Apollo. at Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo     2.1
faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo   
donat. Claudium autem iubent omnes   
    χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.   
et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri.     5
expirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa   
illos timere. ultima uox eius haec inter homines audita est, cum     3.1
maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur:   
'uae me, puto, concacaui me.' quod an fecerit, nescio; omnia   
certe concacauit.
    quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. scitis     5.1.1
enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae   
gaudium publicum impresserunt: nemo felicitatis suae obliuis-   
citur. in caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit.   
nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum;     2.1
nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem   
dextrum
trahere. quaesisse se cuius nationis esset: respondisse   
nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se   
linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis     5
notae. tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum per-     3.1
errauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et ex-   
plorare quorum hominum esset. tum Hercules primo aspectu   
sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit.   
ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius     5
terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et   
implicatam
, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. di-     4.1
ligentius intuenti uisus est quasi homo. accessit itaque et quod   
facillimum fuit Graeculo, ait:   
    τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν, ποίη πόλις ἠδὲ τοκῆες;   
Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum     5
aliquem historiis suis locum. itaque et ipse Homerico uersu   
Caesarem se esse significans ait:   
    Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν   
(erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus:   
    ἔνθα δ’ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ’ αὐτούς).     10
  et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris,     6.1.1
quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos   
Romae reliquerat. 'iste' inquit 'mera mendacia narrat. ego tibi   
dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Munati   
municipem uides. quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem     5
natus est a Vienna, Gallus germanus. itaque quod Gallum facere   
oportebat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni   
natum, ubi Licinus multis annis regnauit. tu autem, qui plura   
loc
a calcasti quam ullus mulio perpetuarius, [Lugudunenses]   
scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.'     10
excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure iras-     2.1
citur. quid diceret nemo intellegebat. ille autem Febrim duci   
iubebat. illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae,   
quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. pu-   
tares
omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat.     5
  tum Hercules 'audi me' inquit 'tu desine fatuari. uenisti huc,     7.1.1
ubi mures ferrum rodunt. citius mihi uerum, ne tibi alogias   
excutiam.' et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:   
    'exprome propere sede qua genitus cluas,     2.1
    hoc ne peremptus stipite ad terram accidas:   
    haec claua reges saepe mactauit feros.   
    quid nunc profatu uocis incerto sonas?   
    quae patria, quae gens mobile eduxit caput?     5
    edissere. equidem regna tergemini petens   
    longinqua regis, unde ab Hesperio mari   
    Inachiam ad urbem nobile aduexi pecus,   
    uidi duobus imminens fluuiis iugum,   
    quod Phoebus ortu semper obuerso uidet,     10
    ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit   
    Ararque, dubitans quo suos cursus agat,   
    tacitus quietis adluit ripas uadis.   
    estne illa tellus spiritus altrix tui?'   
haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis suae non est et     3.1
timet μωροῦ πληγήν. Claudius, ut uidit uirum ualentem, oblitus   
nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non   
habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum   
posse. itaque quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: 'ego     4.1
te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud   
alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me   
optime nosti. nam, si memoria repetis, ego eram qui tibi ante   
templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto.     5
tu scis quantum illic miseriarum ego contulerim, cum causidicos     5.1
audirem diem et noctem. in quod si incidisses, ualde fortis licet tibi   
uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego ster-   
coris exhausi. sed quoniam uolo * * * '
' * * * non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi     8.1.1
est. modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος   
θεὸς
non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει.   
Stoicus? quomodo potest "rotundus" esse, ut ait Varro, "sine   
capite, sine praeputio"? est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo:     5
nec cor nec caput habet. si mehercules a Saturno petisset hoc     2.1
beneficium
, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius   
princeps
, non tulisset. illum deum <induci> ab Ioue, quem,   
quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti! Silanum enim   
generum suum occidit. "oro, per <quid>?" quod sororem suam,     5
festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem   
uocarent, maluit Iunonem uocare. "quare" inquit, "quaero     3.1
enim, sororem suam?" stulte, stude: Athenis dimidium licet,   
Alexandriae totum. quia "Romae" inquis, "mures molas lin-   
gunt
", hic nobis curua corriget? quid in cubiculo suo faciat   
nesci[o]et: iam "caeli scrutatur plagas". deus fieri uult? parum     5
est quod templum in Britannia habet, quod <hunc> nunc bar-   
bari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?'   
  tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam moran-     9.1.1
tibus <senatoribus non licere> sententiam dicere nec disputare.   
'ego' inquit 'p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera ma-   
palia
fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscum-   
que
est, quid de nobis existimauit?' illo dimisso primus inter-     2.1
rogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias   
postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper   
uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω. is multa diserte, quod in foro   
uiu<eb>at, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non     5
refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. multa dixit     3.1
de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem.   
'olim' inquit 'magna res erat deum fieri: iam Fabam mimum   
fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sen-   
tentiam
, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui     5
ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα. qui   
contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit,   
eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis   
uapulare placet.' proximus interrogatur sententiam Diespiter     4.1
Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc   
quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat. ad hunc belle   
accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec   
uerba: 'cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine con-     5.1
tingat
nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse   
deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat   
sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "fer-   
uentia rapa
uorare", censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit     5
ita uti ante eum quis optimo iure factus sit, eamque rem ad   
Metamorphosis Ouidi adiciendam.' uariae erant sententiae, et     6.1
uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uide-   
ret
ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et   
aiebat: 'noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid   
uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.'     5