A TEI Project

de Constantia

Table of contents

1. CAPUT XXI
Conclasio tractationis de Fato. Monitum, periculi plenam & ancipitem eam esse, non curose indagandam. Denique adhortatio seria ut vires animo imprimantur a Necessitate.

Sed quid ego ista? Verto proram, & removeo me ab hac Charybdi, quae multorum ingenia absorpit. Ciceronis hic naufragium video, qui Providentiam maluit [ In libris de Divinias ] tollere, quam delibare aliquid de humana libertate. Ita dum homines liberos fecit, [Page 68] (ait eleganter antistes Hipponensis) fecit sacrilegos. Damascensus etiam inter nostros, natat in hoc freto: & Providentiam ad cetera quidem porrigit, removet ab iis quae ῶXὲ θεῶν λέγε ὡς εἰσὶ..

Note: Ignem sub ciXere esse, haec de Fato.
Quorum periculis moniti, terram malimus legere, Lipsi, nec alte penetremus nos in hoc mare. Euclides olim interroganti multa [ Non nimis comovenda: nec acuminis gladio fodiedum hunc ignem. ]de diis, percommode respondit: Certera quidem nescio, illud scio, quod odere curiosos. Idem de Fato sense: quod aspici vult, non inspici: credi, non cognosci. Biantis opinor illud est, [ De dius hoc tantum dic, esse.] [ Diogenes Laertius Biogr., Vitae philosophorum. Book 1 section 88 line 1. ] τωδὲ θεῶν λέψε ὡς οἰσὶ. Melius ad Fatum transferam: de quo hoc satis esse moneo, it esse scias. Cetera, nihil peccas, [ Ad utilitatem saltem nostram applicanda. ]si ignoras. Illud proprie ad nostram Spartam (iam enim ab implicito hoc flexu redeo in veterem & apertam viam) ut Necessitate agnatam malis Publicis credas, & illa solatium aliquod quaeres tui luctus. Quid ad te curiose de libertate arbitrii quaerere, aut servitute? de coacta voluntate, aut ducta? Mifer! Syracusae tuae capiuntur, & in pulvero pingis. Bellum tibi supra caput, Tyrannis caedes, mors: quae superne certe immissa, nec quidquam ad tuum arbitratum. Timere ea potes, non cavere: fugere, [ Violenta enim haec arma con X dolorem ]& non vitare. Arma adversum haec indue, & arripe hoc Fatale telum. quod dolores istos [Page 69] omnes non pungit, sed iugulat: non minuit, sed tollit. Ut urticam si contanter attingas, adurit; si fortiter, hebescit: sic luctus ista asperitas increscit si lenioribus remediis adtractes; si duris & fortibus, cedit. Necessitate autem nihil fortius est, quae solo impetu mollia haec agmina obruit & avertit. Quid enim tibi vis dolor? Non invenis locum in eo, quod fieri non solum potest, sed debet. Quid tu querela? Quatere hoc caeleste iugum potes, non ptes excutere.

Define fata deum flecti sperare querendo. Necessitatis non aliud effugium est, quam velle quod ipsa cogat. Eximie eximius ille [ EpiXectus n EnXXXrid. ]Sapientum: [Epictetus Phil., Enchiridion. Chapter 19 section 1 line 1.] Ανίκητος εἶ ναι δ XXασοX, ἐὰν μηδένα ἀ γῶνα καταβαί νη, ὅν οὐκ ἔσ ιν Xπί σοι νικῆσοXInvictus esse poteris, si in nullum certamen te dimittes, quod in te non est vincere. At talis agon iste cum Necessitate est: quem quisquis suscipit, succumbit: & quod magis mirere, succubuit, priusquam suspecit.

The rights…

[] The rights are a statement we will compose later that says something like "copyright University of Vermont, use by permission for non-commercial purposes, etc.

Justus Lipsius. Date: today's date
This page is copyrighted