6.1 docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis
ipsis cum Haeduis intercederent, 7.1 quae senatus consulta quotiens
quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius
Galliae principatum Headui tenuissent, prius etiam quam nostram
amicitiam adpetissent.
- CLAUSE ANALYSIS:
- docebat etiam MAIN CLAUSE
- quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum
Haeduis intercederent, INDIRECT QUESTION DEPENDS ON DOCEBAT
- 7.1 quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos
facta essent, 2ND INDIRECT QUESTION DEPENDS ON DOCEBAT
- ut omni tempore totius Galliae principatum Headui
tenuissent, RESULT CLAUSE DEPENDS ON FACTA ESSENT
- prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent.TEMPORAL
CLAUSE DEPENDS ON TENUISSENT
8.1 populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos
non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore
auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani
attulissent, id iis eripi quis pati posset? 9.1 postulavit deinde
eadem, quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum
sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem
Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum
transire pateretur.
- CLAUSE ANALYSIS:
- populi Romani hanc esse consuetudinem, MAIN CLAUSE IN INDIRECT
SPEECH DEPENDS ON DOCEBAT
- ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere (sc.
velit), NOMINAL UT CLAUSE SUBJECT OF ESSE
- sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; 2ND
NOMINAL UT CLAUSE SUBJECT OF ESSE
- quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, RELATIVE
CLAUSE: ANTECEDENT IS ID
- id iis eripi INDIRECT SPEECH (SORT OF), OBJECT OF PATI
- quis pati posset? 9.1 MAIN CLAUSE: DELIBERATIVE SUBJUNCTIVE
(PROBABLY)
- postulavit deinde eadem, MAIN CLAUSE (NOT INDIRECT SPEECH)
- quae legatis in mandatis dederat: RELATIVE CLAUSE:
ANTECEDENT IS EADEM
- ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, INDIRECT
COMMAND, DEPENDENT ON POSTULAVIT, ALSO IN APPOSITION TO EADEM
- obsides redderet, 2ND INDIRECT COMMAND
- si nullam partem Germanorum domum remittere posset,
CONDITIONAL CLAUSE DEPENDENT ON PATERETUR
- at ne quos amplius Rhenum transire pateretur. 3RD INDIRECT
COMMAND