5.1 amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, idque se hac spe petisse. si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus se libenter recusaturum populi Romani amicitiam quam 5 adpetierit.

CLAUSE ANALYSIS

6.1 quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae inpugnandae causa facere. eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit, sed defenderit. 7.1 se prius in Galliam venisse quam populum Romanum; numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum.
   

CLAUSE ANALYSIS
8.1 quid sibi vellet? cur in suas possessiones veniret? provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus.

CLAUSE ANALYSIS
9.1 quod a se Haeduos amicos appellatos (sc. esse) diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in his contentionibus, quas 5 Haedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio populi Romani usos esse.

CLAUSE ANALYSIS