Diffugere nives, redeunt iam
gramina campis 1 arboribusque comae; mutat terra vices, et decrescentia ripas flumina praetereunt. Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda choros. inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, interitura, simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners. damna tamen celeres reparant caelestia lunae: nos ubi decidimus quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 15 pulvis et umbra sumus. quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? cuncta manus avidas fugient heredis, amico quae dederis animo. 20 cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas. infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25 liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo. |
Abierunt nives, iam agris herbae renascuntur,
et frondes arboribus. Terra mutat conditionem: atque fluvii imminuti labuntur iuxta ripas. Gratia cum Nymphis ac binis sororibus non veretur nuda choreas celebrare. Annus et hora, quae gratum diem aufert, immortalitatem sperare vetat. Hiems temperatur Zephyris: vernam tempestatem absumit aestiva similiter peritura, postea quam autumnus fruges produxerit; statimque pigra redeunt frigora. Lunae tamen cito resarciunt detrimenta coeli: at nos, simul ac devenimus, eo, quo bonus Aeneas, Tullius opulentus, atque Ancus deciderunt, sumus dumtaxat cinis et umbra. Quis novit utrum coelestia numina diem crastinam hodiernae sint additura? Quae genio benigne indulseris, haec avaras manus haeredis effugient: postquam interieris, et Minos de te iudicium ultimum protulerit; nec stirps nobilis nec eloquentis nec pietas reparabit te, o Torquate. Enimvero neque Diana castum Hippolytum eximit inferorum caligine nec Theseus dilecti Pirithoii catenas infernales potest solvere. |