Horace Carmen IV.7:
Open this window wide enough that Horace's poem's line numbers work.

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis        1
  arboribusque comae;    
mutat terra vices, et decrescentia ripas    
  flumina praetereunt.    
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet  5
  ducere nuda choros.    
inmortalia ne speres, monet annus et almum    
  quae rapit hora diem.    
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,    
  interitura, simul                                                     10
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox    
  bruma recurrit iners.    
damna tamen celeres reparant caelestia lunae:   
  nos ubi decidimus    
quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,         15
  pulvis et umbra sumus.    
quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  tempora di superi?    
cuncta manus avidas fugient heredis, amico    
  quae dederis animo.                                              20
cum semel occideris et de te splendida Minos    
  fecerit arbitria,    
non, Torquate, genus, non te facundia, non te    
  restituet pietas.    
infernis neque enim tenebris Diana pudicum          25
  liberat Hippolytum    
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro    
  vincula Pirithoo.
Abierunt nives, iam agris herbae renascuntur, et frondes arboribus.

Terra mutat conditionem: atque fluvii imminuti labuntur iuxta ripas.

Gratia cum Nymphis ac binis sororibus non veretur nuda choreas celebrare.

Annus et hora, quae gratum diem aufert, immortalitatem sperare vetat.

Hiems temperatur Zephyris: vernam tempestatem absumit aestiva similiter peritura, postea quam autumnus fruges produxerit; statimque pigra redeunt frigora.

Lunae tamen cito resarciunt detrimenta coeli: at nos, simul ac devenimus, eo, quo bonus Aeneas, Tullius opulentus, atque Ancus deciderunt, sumus dumtaxat cinis et umbra.

Quis novit utrum coelestia numina diem crastinam hodiernae sint additura?

Quae genio benigne indulseris, haec avaras manus haeredis effugient: postquam interieris, et Minos de te iudicium ultimum protulerit; nec stirps nobilis nec eloquentis nec pietas reparabit te, o Torquate.

Enimvero neque Diana castum Hippolytum eximit inferorum caligine nec Theseus dilecti Pirithoii catenas infernales potest solvere.

Lines 1-12
Subject
Verb
Object(s), if any




































adjectives
what they modify




























https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/3/31/Claudian_table_IMG_1073-black.jpg