Cicero Tusculan Disputations book I.
Malum mihi videtur esse mors. 1.9.1
Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est?
Utrisque.
Est miserum igitur, quoniam malum.
Certe. 5
Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur, et i, qui-
bus eventurum est, miseri.
Mihi ita videtur.
Nemo ergo non miser.
Prorsus nemo. 10
Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque
nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper
miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus mo-
riendum esset, neminem tu quidem eorum qui vive-
rent exciperes—moriendum est enim omnibus—, 15
esset tamen miseriae finis in morte. quoniam autem
etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sem-
piternam. necesse est enim miseros esse eos qui cen-
tum milibus annorum ante occiderunt, vel potius om-
nis, quicumque nati sunt. 20
Ita prorsus existimo.
Dic quaeso: num te illa terrent, triceps apud inferos
1.10.1
Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, 'mento
summam aquam attingens enectus siti' Tantalus? tum
illud, quod 'Sisyphus versat saxum sudans nitendo
neque proficit hilum?' ...
haec fortasse metuis et idcirco mortem censes 10
esse sempiternum malum.
Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?
1.10.12
An tu haec non credis?
Minime vero. ... quis enim est tam excors,
quem ista 1.11.4
moveant? 5
Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt qui-
dem apud inferos ulli.
Ita prorsus existimo.
Ubi sunt ergo i, quos miseros dicis, aut quem locum
incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt.
10
Ego vero nusquam esse illos puto.
Igitur ne esse quidem?
Prorsus isto modo, et tamen miseros ob id ipsum
quidem, quia nulli sint.
Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam in-
1.12.1
considerate diceres.
Quid tandem?
Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen
tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui 5
non sit dicis esse.
Non sum ita hebes, ut istud dicam.
Quid dicis igitur?
Miserum esse verbi causa M. Crassum, qui illas for-
tunas morte dimiserit, miserum Cn. Pompeium, qui
10
tanta gloria sit orbatus, omnis denique miseros, qui
hac luce careant.
Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt;
tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent.
Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne miseri
15
quidem sunt.
Non dico fortasse etiam, quod sentio; nam istuc
ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.
Quid? miserius quam omnino numquam fuisse? ita,
1.13.1
qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt,
et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri
fuimus ante quam nati. ego autem non commemini,
ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore me-
5
moria es, velim scire, ecquid de te recordere.
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non
sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.
Esse ergo eos dicis.
Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
10
Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pu-
gnat, quam non modo miserum, sed omnino quicquam
esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum
Calatini Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra
vides, miseros putas illos? 15
Quoniam me verbo premis, posthac non ita dicam,
miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia
non sint.
Non dicis igitur: 'miser est M. Crassus', sed tan-
tum: 'miser M. Crassus'? 20
Ita plane.
Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronun-
1.14.1
ties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne
imbutus quidem es? in primis enim hoc traditur: omne
pronuntiatum ... est verum aut fal-
sum. cum igitur dicis: 'miser M. Crassus', aut hoc di-
cis: 'miser est Crassus', ut possit iudicari, verum id
falsumne sit, aut nihil dicis omnino.
Age, iam concedo non esse miseros, qui mortui sint,
10
quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent,
eos ne miseros quidem esse posse. quid? qui vivimus,
cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quae enim
potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes co-
gitandum sit iam iamque esse moriendum? 15
Ecquid ergo intellegis, quantum mali de humana
1.15.1
condicione deieceris?
Quonam modo?
Quia, si mors etiam mortuis miserum esset, infini-
tum quoddam et sempiternum malum haberemus in 5
vita; nunc video calcem, ad quam cum sit decursum,
nihil sit praeterea extimescendum. ...
... quoniam coëgisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros
non esse,
perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse mise-
rum putem. 20
Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora
1.16.1
molior.
Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tan-
dem ista maiora?
Quia, quoniam post mortem mali nihil est, ne mors
5
quidem est malum, cui proxumum tempus est post
mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne morien-
dum quidem esse malum est; id est enim pervenien-
dum esse ad id, quod non esse malum confitemur.
Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut
10
confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt
ea, quae dicis te maiora moliri?
Ut doceam, si possim, non modo malum non esse,
sed bonum etiam esse mortem.