Phaedra Minois filia Thesei uxor Hippolytum privignum suum amavit, quem cum non potuisset perducere ad suam voluntatem, tabellas scriptas ad suum virum Theseum misit, se ab Hippolyto compressam esse, et se suspendio necavit. Theseus, litteris lectis, filium suum moenibus excedere iussit et optavit a Neptuno patre exitium filio suo. itaque cum Hippolytus equis iunctis veheretur, repente e mari taurus apparuit, cuius mugitu equi paventes Hippolytum distraxerunt vitaque privaverunt.
Laius, Labdaci filius, ab Apollinis oraculum audivit filium suum se necaturum esse. Itaque Iocasta Menoecei filia uxor eius cum peperisset, iussit infantem exponi. Infans expositus est, sed tamen, a pastoribus servatus, Polybo regi Corinthium mandatus est. Polybus nominavit eum Oedipum quod pedes transiectos haberet et educavit eum pro filio suo. Oraculum dixit Oedipum patrem suum necaturum. Itaque Oedipus iit ad Delphos ut de parentibus suis sciret. In trivio obviam veniens patri vero Laio, regi Thebano, Oedipus eum occidit et inscius Iocasten matrem suam accepit uxorem, ex qua procreavit Eteocles et Polynicen, Antigonam et Ismenen. Interim Oedipus conatus est liberare urbem pestilentia Thebis incidente. Tiresias interrogatus qua de causa Thebae ita vexarentur dixit necesse esse ex urbe expellare eum qui Laium necavit. Veritate cognita, Iocaste se morti dedit. Oedipus autem sibi oculos eripuit. Postea Oedipus in exilium ex urbe expulsus est.
Aeetae Medea et Idyiae filia cum ex Iasone iam filios Mermerum et Pheretem procreasset summaque concordia viverent, obiciebatur Iasoni hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem advenam atque veneficam habere. Huic Creon Menoecii filius rex Corinthius filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea cum vidit se erga Iasonem bene merentem tanta contumelia esse affectam, coronam ex venenis fecit auream eamque muneri filios suos iussit novercae dare. Munere accepto, Glauce et eam bracchiis amplectans pater ipse combusti sunt. Interim Medea necavit filiolos suos et in curru avi sui Solis fugit Athenas, rege Aegeo exspectante.
Other tragedies with English summaries; schools would email their selection on a first-come-first-served basis. All summaries should be read by the students to help them better enjoy the show : Agamemnon, Antigone, Oedipus Rex, Ajax, Prometheus Bound, Medea (alread snagged by Essex!), Hippolytus, Hecuba, Trojan Women, The Women of Thrace, Iphigenia at Aulis, Iphigenia Among the Taurians, The Children of Herakles, Philoctetes, Oedipus at Colonus. [Harwood Union has also reserved a play, but I have forgotten which.] Other plays???