Q. Horati Flacci Carmen Saeculare
a pueris puellisque anno ab urbe condita bis millensimo septingentesimo altero et quinquagesimo in Ludis Saecularibus vermontensibus cantum erit:

Phoebe silvarumque potens Diana, Omnes (a majore)
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
tempore sacro,
quo Sibyllini monuere versus 5 Omnes (a majore)
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.
alme Sol, curru nitido diem qui Pueri (a majore)
promis et celas aliusque et idem 10
nasceris, possis nihil urbe Roma
visere maius.
rite maturos aperire partus Puellae (a minore)
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari 15
seu Genitalis:
diva, producas subolem, patrumque Puellae (a minore)
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
lege marita, 20
certus undenos decies per annos Omnes (a majore)
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
nocte frequentis.
vosque veraces cecinisse, Parcae, 25 Omnes (a majore)
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
iungite fata.
fertilis frugum pecorisque tellus Omnes (a majore)
spicea donet Cererem corona; 30
nutriant fetus et aquae salubres
et Iovis aurae.
condito mitis placidusque telo Pueri (a majore)
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi, 35 Puellae (a majore)
Luna, puellas:
Roma si vestrum est opus, Iliaeque Pueri (a minore)
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare Lares et urbem
sospite cursu, 40
cui per ardentem sine fraude Troiam Pueri (a majore)
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
plura relictis:
di, probos mores docili iuventae, 45 Puellae (a majore)
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
et decus omne.
quaeque vos bubus veneratur albis Puellae (a minore)
clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50
impetret, bellante prior, iacentem
lenis in hostem.
iam mari terraque manus potentis Omnes (a minore)
Medus Albanasque timet securis,
iam Scythae responsa petunt superbi 55
nuper et Indi.
iam Fides et Pax et Honos Pudorque Omnes (a majore)
priscus et neglecta redire Virtus
audet, apparetque beata pleno
Copia cornu. 60
augur et fulgente decorus arcu Pueri (a majore)
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
corporis artus,
si Palatinas videt aequus aras, 65 Puellae (a majore)
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
prorogat aevum.
quaeque Aventinum tenet Algidumque, Omnes (a majore)
quindecim Diana preces virorum 70
curat et votis puerorum amicas
applicat auris.
haec Iovem sentire deosque cunctos Omnes (a majore)
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae 75
dicere laudes.